Latin
21.518.48 to 21.518.57
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 21.518.48-57
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim regulae praecedentium Patrum eos qui poenitentiam in discrimine mortis accipiunt et nulla de se manifesta scelera confitentur, si adsit tamen in his et talibus probitas morum, ad ecclesiasticos gradus pervenire permittunt, quanto magis ut hi qui in ipso sacerdotio constituti poenitentiam accipiant a sui ordinis officio retrahantur, tantum si se ipsi mortalium criminum professione propria non notarunt? Cum enim omnis sacerdos tunc sibi licitum sacrificare sciat, quando a malis actibus vacat, qua ratione qui poenitentiae remedium suscipit quod datur in remissionem peccati a sacrificiis divinis se abigit? Poenitentia enim ad hoc suscipitur, ut et peccatum diluat et peccati sordes nominem iterare non sinat: qui ergo confidit per susceptam poenitentiam dimissa sibi peccata, cur confidenter ad altare Domini non accedat, vel cur ordinis sui non audeat retentare officia, cum hoc alteri non liceat nisi ei qui se a peccatis abstineat? etenim cum poenitentiam accipimus, ad similitudinem conditoris nos reformasse conamur: reformatio igitur ipsa medicamentum est quo delentur piacula. Si enim medicamentum istud assumitur, recte creatori suo anima reformatur, recte etiam sacrificandi Deo cultus assumitur, quia in eo similitudo conditoris agnoscitur: si autem poenitentiae medicamentum subtrahitur quod in remissionem peccatorum accipitur, ad similitudinem factoris uspiam non venitur. Etenim poenitentia, ut dictum est, in remedium peccati accipitur, sacerdotium vero propter munditiam retentatur, ut hoc sacerdotis et vita ita fructu bonorum operum floreat, quo et in se delicti passiones exstinguat et praedicamento suo in aliis peccati regnum potentialiter destruat. Huic igitur taliter, ut praemisimus, sacerdoti viventi quid oberit si post acceptas poenitentia leges divinis altaribus propitiationis [E. 4, propositionis] offerat panes? Aut nunquid poenitentia donum, quod in remedium fit peccati, in prohibitionem devocandum est sacramenti? Nusquam ergo poenitentia praecepta privabunt jura coelestia: poenitens enim abstinere a peccatis pariter et negotiorum saecularium tumultibus debet, non ab iis quae sancta videntur et summa sese abstrahere, quae operantem plus expiant quam commaculando deturpant.