Latin
23.539.74 to 23.539.81
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.74-81
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim ex hoc beatus Cyrillus in libro qui vocatur Scholia dicit: Quomodo igitur Verbum caro sit factum …videre necesse est: primum quidem divina Scriptura carnem plerumque nominat et quasi ex parte animalis totius significationem facit, necnon etiam a sola anima interdum tantumdem agit: scriptum est enim quod videbit omnis caro salutare Dei. Et ipse divinus Paulus: Non consensi, inquit, carni et sanguini. Allocutus est autem eos qui sunt ex Israel pontifex Moyses: In septuaginta quinque animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; sed non idcirco dixeris quod nudae et sine carne animae in Aegypto descenderunt, nec porro quod in animabus, corporibus et solis carnibus salutare suum Deus indulserit. Quoties igitur audimus carnem factum esse Verbum, hominem intelligamus ex anima et corpore factum: et caetera. Item sanctus Augustinus in libro Quaestionum contra Apollinaristas sic dicit: Si ubicunque caro fuerit nominata et anima tacita, sic intelligendum est ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebant animam de quibus, dictum est: Et videbil omnis caro salutare Dei: et illud in psalmo: Exaudi preces, ad te omnis caro veniet: et illud in Evangelio: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei non pereat, sed habeat vitam aeternam. Unde intelligitur solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intelligi ut quod dictum est: Verbum caro factum est, nihil dictum sit, nisi Verbum homo factum est: sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo intelligitur sicut est illud: Tot animae descenderunt in Aegyptum, sic rursus a parte totum etiam nominata sola carne homo intelligitur. Item ipse in libro Enchiridion dicit: Verbum caro factum est, a divinitate carne suscepta, non in carnem divinitate mutata.