Latin
23.539.82 to 23.539.93
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.82-93
Unproofread scanNot analysed yet
Carnem quippe hic hominem debemus accipere, a parte totum significante locutione, sicut dictum est: Quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro, id est omnis homo. Quapropter haec est Patrum plena ex Scripturarum more libata sententia, ut eum a parte totum unaquaelibel hominis assumpti in Christo substantia nominatur, illic statim et altera intelligatur. Nam etsi una secundum hunc tropum tacetur et alia dicitur, duae tamen nihilominus intelliguntur. Nemo ergo jam dicet, cum audit lotum hominem a parte posse intelligi, non debere tres in Christo substantias profiteri cum isto genere locutionis aliud ex altero cogatur intelligi. Nihil ergo diversitatis est sive tropice una sive proprie gemina hominis nominata substantia, eum utraque locutio hominem a Deo assumptum non nisi in duabus substantiis nos intelligere et confiteri permittat: ac per hoc tres in Christo substantias profiteri ille non dubitabit qui hanc rationem plena cognitione didicerit. Caeterum ubi non tropice sed proprie hi Patres hominem totum a Christo susceptum esse fatentur, sic in suis tractatibus posuerunt. Beatus enim Cyrillus in superiori libro qui vocatur Scholia sic dicit, ubi veritatem trium substantiarum Christi figura veteris testimonii aperte convincit: sic enim ait, quod adunato Verbo Deo verae humanitati inconfusae tamen substantiae permanserunt. Erectum est secundum Dei voluntatem sanctum tabernaculum per desertum, et in eo multis modis formabatur Emmanuel. Ait igitur Deus omnipotens ad divinum Moysem: Et facies arcam testimonii ex lignis imputribilibus, duorum cubitorum et dimidii longitudinem, et cubiti et dimidii altitudinem: et inaurabis eam auro puro; extra et infra inaurabis eam. Sed lignum quidem imputribile sit figura corporis incorrupti, imputribilis enim cedrus: aurum vero quasi materies aliis pretiosior divinae nobis indicat substantiae majestatem. Attende igitur cum arca tota inaurata sit auro puro extra et intra, adunatum quidem fuerat sanctae carni Deus Verbum, et id est ut opino… arcam fuisse extra inauratam: quod vero et animam rationabilem quae corpori inerat propriam fecerit ex hoc apparet quod et intra arcam praeceperit inaurari.