Latin
23.539.94 to 23.539.102
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.94-102
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem naturae sive substantiae inconfusae manserunt hinc scimus: aurum enim superpositum ligno mansit id quod erat, et ornabatur quidem lignum auri decore, tamen lignum esse non desiit. Item sanctus Augustinus in libro Trinitatis Dei id ipsum exprimens dicit: Sic Deo conjungi potuit humana natura ut ex duabus substantiis fieret una persona, ac per hoc jam ex tribus, Deo, anima et carne. Haec igitur sanctis Patribus nos docentibus et utramque locutionis regulam nobis insinuantibus, videant jam tandem et sentiant qui sine favore partium judicant, quae pars plus potest esse tutissima, licet in neutram partem possit cadere culpa, utrumne illa quae in Christo Dei Filio unam Verbi, alteram hominis a parte totum substantiam profitetur, an ista quae proprie totum hominem in duabus substantiis Verbo Dei adunatum fuisse fatetur. In illa enim parte quae a parte totum hominem intelligi volet potest haereticorum dolus latere, ut unamquamlibet ex his substantiam nominans aliam supprimat, sicque quod ore non profitetur nec corde confiteatur, sicut Apollinaris qui negat Dominum Jesum humanam animam habuisse, vel Manichaeus negans in Christo assumpti corporis veritatem. In hac vero nostra professione ubi praemissa verbi substantia specialiter duas hominis in une Christi persona substantias profitemur, nullus potest accidere vel suspicari fraudulentiae dolus, quando evidenter in Deo assumptus praedicetur homo totus. Tutior ergo pars est quae totum dicit quam quae aliquid supprimit, et plus claret quod proprie dicitur quam quod arcta tropice locutione formatur. Sed forte nos soli hoc dicimus quod majorum sententia non probamus; judicem jam ergo Augustinum si complacet advocemus, et quam partem contra haereticos munitiorem esse pronuntiet audiamus. Sic enim in tractatu Symboli dicit: Temporali dispensationi dominicae multis modis insidiantur haeretici: sed quisquis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a Verbo Dei esse susceptum, id est corpus, animam et spiritum, satis contra illos munitus est, Ecce spiritalis spiritaliter utraque considerans judicium protulit, sententiam fixit, munitiorem et tutiorem partem illam esse pronuntians, quae contra haereticos totum hominem a Verbo Dei susceptum in duabus substantiis carnis animaeque defenderit.