Latin
24.581.67 to 24.581.78
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.67-78
Unproofread scanNot analysed yet
Denique quia sanctae Trinitatis, etsi non ut debuit, tamen quantum ipse donavit hucusque mysterium confitendo digessimus, exinde quae de ipsa Trinitate persona susceperit carnem, pie et orthodoxe subsequiva serie pandimus. Unde licet inseparabilia sint opera Trinitatis, tamen fideliter profitemur non tantum fide cordis, sed et oris professione, quod non tota unitas susceperit carnem, sed solus Filius Dei, qui est ante saecula ex Dei Patris substantia genitus, in fine saeculorum de virgine Maria Evangelio est teste enixus; qui ait: Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Nam Gabriel archangelus ad Mariam virginem coelitus missus ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum, beata tu inter mulieres. Ecce in utero concipies et paries Filium et vocabis nomen ejus Emmanuel. Cui cum Maria, ut sanctus ait Ambrosius, non fidem renuens, non officium recusans, sed potius aecommodans affectum, spondens obsequium, neque de effectu dubitans, sed qualitatem ipsius quaerens effectus, dixisset: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognovi? ab angelo illi responsum est: Spiritus sanctus superueniet in te, et virtus Altissinis obumbravit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Cujus uempe augeli oraculum, dum Spiritum sanctum superventurum in ea dicit, et virtutem Altissimi, qui est Dei Patris Filius, obumbraturum eam praemenuit, ejusdem Filii carni totam Trini…atem cooperatricem esse monstravit. Quae scilicet Virgo sicut ante conceptionem obtinuit virginitatis puderem, ita post partum nullam sensit integritatis corruptionem, nam virgo concepit, virgo peperit, et post partum incorruptelae pudorem sine interceptione obtinuit. Cujus videlicet conceptionis, aut partus mysterium, quia secundum prophetale va… novum o…tum est super terrasu ut femina illa singulariter absque virili coitu circumderet virum, nulla potest ratione comprehendi, nullius eris affectu valet enuntiari. Ob hoc etenim Joannes Baptista cernue profitetur: Ecce post me …enturus est, qui ante me factus est, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti.