Latin
24.581.79 to 24.581.92
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.79-92
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si diceret: Corrigiam calceamenti divinitatis calciatae, quae est ligatura mysterii, nequeo solvere; quia quomodo in virginali utero corporatum est Verbum, quomodo etiam idem Verbum caro factum animatum existat, nequaquam investigare sufficio. Pro qua re praecellentissimus fatus est Augustinus: Hic si ratio quaeritur, non est mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare. Ipse vero Dei Filius ab ingenito Patre genitus, a vero verus, a perfecto perfectus, ab uno unus, a toto totus, Deus sine initio perfectum hominem de sancta et inviolata Maria semper virgine assumpsisse est manifestus. Cui etiam sicut hominis perfectionem ascribimus, ita duas ei voluntates inesse, unam divinitatis suae, aliam humanitatis nostrae nihilominus credimus: quod etiam per quatuor evangelistarum oracula ejusdem Redemptoris nostri affatu evidentissime declaratur; sic enim fatus est dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamem non sicut ego volo sed sicut tu vis; et iterum: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me; et reliqua quae si de omnibus sanctarum Scripturarum Codicibus maluerimus colligere, enormis voluminis telam nostri oris videbimur compaginare textrino. Quibus etiam allocutionibus demonstrat suam voluntatem ad hominem retulisse assumptum, Patris ad divinitatem in qua est idem unus et aequalis cum Patre: quippe quantum ad divinitatis attinet unitatem, non est alia voluntas Patris, alia Filii; una enim est voluntas ubi una persistit divinitas. Quantum autem ad hominis naturam assumpti alia est voluntas deitatis suae, alia etiam humanitatis nostrae. Proinde in hoc quod ait; Non sicut ego voto, sed sicut tu, patule ostendit non velle id fieri quod voluntate humani loquebatur affectus, sed propter quod ad terras paterna voluntate descenderat, cujus tamen Patris voluntas nequaquam contraria Filii voluntati existit, quia quibus est divinitas una non potest esse voluntas diversa;