Latin
Lxii Concilium Toletanum Decimum-septimum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 25.10
Unproofread scanNot analysed yet
VI. De diebus litaniarum per totos duodecim menses celebtandis. Quanquam priscorum Patrum institutio per totum annum per singulorum mensium cursum litaniarum vota decreverit persolvendum, nec tamen specialiter sanxerit pro quibus causis id ipsum sit peragendum, tamen quia cooperante humani generis adversario multa inolevit oberrandi consuetudo et jurisjurandi transgressio, ideo secundum evangelistam qui ait: Vigilate et orate ne intretis in tentationem, in commune statuentes decernimus, ut deinceps per totum annum in cunctis duodecim mensibus per universas Hispaniae et Galliarum provincias pro statu Ecclesia Dei, pro incolumitate principis nostri atque salvatione populi, et indulgentia totius peccati et a cunctorum fidelium cordibus expulsione diaboli, exomologesis votis gliscentibus celebretur, quatenus dum generalem omnipotens Dominus afflictionem perspexerit, et delictis omnibus miseratus indulgeat, et saevientis diaboli incitamenta ab animis omnium procul efficiat.