Latin
Lxii Concilium Toletanum Decimum-septimum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 25.9
Unproofread scanNot analysed yet
V. De his qui missam defunctorum pro vivis audent malevole celebrare. Dum sanctus Spiritus per os sanctorum suorum numano generi statuit omnibus modis mendacium praecavere, dicente Salomone: Noli narrare mendacium adversus fratrem tuum neque amico simi iter facias; et iterum: Os quod mentitur occidit animam; plerique sacerdotum qui praedicatores veritatis existere debuerunt, et ex quorum ore universitas plebium legem veritatis debet exquirere, secundum Salamonem qui dicit: Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt de ore ejus, quia angelus Domini est, ita praepediente delicto atque sauciati inimicitiae dolo non solum hominibus fallaciter loqui minime pertimescunt, sed in sanctis basilicis supra altare Domini coram Deo idem nequaquam perpetrare horrescunt. Nam missam pro requie defunctorum promulgatam fallaci voto pro vivis student celebrare hominibus, non ob aliud; nisi ut is pro quo idipsum offertur sacrificium ipsius sacrosancti libaminis interventu mortis ac perditionis incurrat periculum, et quod cunctis datum est in salutis remedium illi hoc perverso instinctu quibusdam esse expetunt in interitum. Obinde nostrae elegit unanimitatis conventus, ut si quis sacerdotum deinceps talia perpetrasse fuerit detectus, a proprii deponatur ordinis gradu, et tam ipse sacerdos quara etiam ille qui eum ad talia peragenda incitasse perpenditur, exsilii perpetui ergastulo religati, excepto in supremo vitae curriculo, cunctis vitae suae diebus sactae communionis eis denegetur perceptio, quam Domino se crediderunt fraudulento delibasse studio.