Latin
Lxii Concilium Toletanum Decimum-septimum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 25.5
Unproofread scanNot analysed yet
I. De tribus diebus, quibus in initio concitti nihil aliud agendum jubetur, nisi tantum de fide ac de aliis rebus spiritualibus, nullo saecularium interposito. Ternarius numerus in eo quod initium mediumque finemque sortitur Trinitatis speciem signare videtur, ac proinde quia numerositas sacerdotum in nomine sanctae Trinitatis pro synodo peragenda assolet congregari, opportune instituendum credimus in initio totius adunationis, ut trium dierum spatiis percurrente jejunio de mysterio sanctae Trinitatis aliisque spiritualibus sive pro moribus sacerdotum corrigendis, nullo saecularium assistente, inter cos habeatur collatio, ita nempe ut dum scriptis causis sub nominis divini timore per triduum habita fuerit altercatio, ejusdem sanctae Trinitatis juvamine caeterarum causarum negotia inoffensibili peragantur instantia.