Latin
Lxii Concilium Toletanum Decimum-septimum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 25.6
Unproofread scanNot analysed yet
II. De obserandis ostiis baptisterii in initio Quadragesimae. Licet in initio Quadragesimae baptizandi generaliter claudatur mysterium, tamen ut ecclesiasticae consuetudinis ordo deposcit necesse est ut ostia baptisterii lh eodem die pontificali manu et annulo assignata [T. 1, 2, signata] claudantur, et usque in Coenae Domini Solemnitatem nullatenus reserentur, ob id videlicet ut et per signaculum pontificum, excepto gravissime necessitatis obventu, in his diebus monstretur per totum orbem non licere fleri baptismum et sanctilicationem; iterum episcopali eadem observatione reserata signetur dominicae patere mysterium resurrectionis, in que ad vitam factus est aditus homini, ut quia per baptismum consepuitus est in morte Christi resurgat eum eo in gloria Dei. Quod quia in aliquibus ecclesiis minime haec sancta consuetudo ab episcopis custoditur atque peragitur, ideo hanc nostram sententiam sancimus atque decernimus, ut ita a …tius Hispaniae et Galliarum pontificibus custodiatur, quatenus in praedicto die, initii videlicet Quadragesimae, et ostia sancti baptisterii eum laudum consummetione claudantur, et ab episcopis suorum annulorum signaculo obsignentur, itu ut nisi in Coenae Domini celebritate, quando inore solito altaria assolent devestiri, eadem debeant ostia reserari. Inconveniens etenim res est, ut illic In praememotatis Quadragesimae diebus cunctis aditus pateat adeundi, ubi non licet debitum mysterium exerceri.