Latin
26.604.53 to 26.604.59
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 26.604.53-59
Unproofread scanNot analysed yet
Relecti ex Codice coram concilio tam generalium synodorum canones quam localium: post guotum lectionem Lucretius episcopus dixit: Ecce ex ipsa canocum lectione agnoscat sancta fraternitas vestra non solum in generalibus conciliis, sed etiam in localibus congregatos simul sacerdotes uno consensu ea quae ecclesiastico conveniebant ordini statuisse, et secundum quod uniuscujusque rei exhibebat ratio prospexisse, sequentes senientiam doctrinae aposlolicae dicentis: Probate quae bona sunt et tenete. Si ergo placet charitati vestrae, quia sunt aliqua ecclesiasticae institutionis obsequia, quae in hujus praesertim extremitate provinciae, non per contentionem, quod absit, sed magis sicut praefati sumus per incuriam aut per ignorantiam variantur, constitummus quaedam inter nos capitula, ut quae non uno modo tenentur a nobis ad unam omnino formulam revocentur. Omnes episcopi dixerunt: Necessarium et valde hoc utile arbitramur, ut ea quae apud unumquemque nostrum varia et inordinata consuetudine retinentur, unito inter nos per Dei gratiam et concordiam celebrentur officio, et idcirco si quid iliud est magnum vel parvum quibus variari videmur, ad unam, sicut dictum est, formulam praefixis rationabiliter capitulis revocetur: praecipue cum et de certis quibusdam causis instructionem apud nos sedis apostolicae habeamus, quae ad interrogationem quondam venerandae memoriae praecessoris tui Profuturi ab ipsa beatissimi Petri cathedra directa est. Lucretius episcopus dixit: Recte vestra fraternitas pro auctoritate sedis apostolicae reminiscita est, quae licet eodem tempore innotuerit quo directa est, tamen pro firmitate testimonii et instructione multorum, si vestrae unanimitati complacet, quia prae manibus est, coram his omnibus relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Justum est, ut quia mentio ipsius auctoritatis est habita, quae sit ejus doctrina a circumstantibus audiatur. Relecta est auctoritas sedis apostolicae ad quondam Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime est inserta. Post cujus lectionem Lucretius episcopus dixit: Manifestius patet apostolicam nobis opitulari doctrinam;