Latin
26.604.60 to 26.604.86
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 26.604.60-86
Unproofread scanNot analysed yet
et ideo sicut fraternitas vestra praedixit, si quid per ignorantiam apud quosdam variat, ad uniformem concordiae regulam praescriptis inter nos capitulis astringatur. Proposita sunt igitur capitula et relecta, quae continent haec: I. De uno ordine psallendi. Placuit omnibus communi consensu ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis officiis teneatur, et non diverse ac private, neque monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae. II. De solemnium diebus. Item placuit ut per solemnium dierum vigilias vel missas omnes easdem et non diversas lectiones in ecclesia legant. III. De salutatione: Dominus vobiscum. Item placuit, ut non aliter episcopi et aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro legitur Rutb, ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo; sicut et ab ipsis apostolis traditum omnis retinet Oriens, et non sicut Priscilliana pravitas permutavit. IV. De ordine missarum. Item placuit, ut eodem ordine missae celebrentur ab omnibus, quem Profuturus quondam hujus metropolitanae Ecclesiae episcopus ab ipsa apostolicae sedis auctoritate suscepit scriptum. V. De ordine baptizandi. Item placuit, ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat, quem et antea tenuit metropolitana Bracarensis Ecclesia, et pro amputanda aliquorum dubietate praedictus Profuturus ab episcopis scriptum sibi et directum a sede beatissimi apostoli Petri suscepit. VI. De primatu episcopi. Item placuit, ut conservato metropolitam episcopi primatu caeteri episcoporum. secundum suae ordinationis tempus alius alio sedendi deferat locum. VII. De rebus ecclesiae. Item placuit, ut ex rebus ecclesiasticis tres aequae fiant portiones, id est una episcopi, alia clericorum, tertia in recuperationem vel in luminaria ecclesiae: de qua parte sive archipresbyter sive archidiaconus illam administrans episcopo facial rationem. VIII. De ordinatione alterius clerici. Item placuit, ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi forte signata ipsius episcopi scripta susceperit.