Latin
26.604.87 to 26.604.113
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 26.604.87-113
Unproofread scanNot analysed yet
IX. De orario diaconi. Item placuit, ut quia in aliquantis hujus provinciae ecclesiis diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis, ita ut nihil differri a subdiacono videantur, de caetero superposito scapulae, sicut decet, utantur orario. X. De vasibus altarium. Item placuit, ut non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nisi his qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati. XI. De lectoribus eeclesiae. Item placuit, ut lectores in ecclesia habitu saeculari ornati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant. XII. De canonicis Scripturis. Item placuit, ut extra psalmos vel canonicarum Scripturarum Novi et Veteris Testamenti nihil poetice compositum in ecclesia psallatur, sicut et sancti praecipiunt canones. XIII. Ubi omnes communicant. Item placuit, ut intra sanctuarium altaris ingredi ad communicandum non liceat laicis, viris vel mulieribus, nisi tantum clericis, sicut et in antiquis canonibus statutum est. XIV. De oleribus et carnibus. Item placuit, ut quicunque in clero cibo carnium non utuntur, pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis, vel olera cocta cum carnibus tantum praegustare cogantur; quod si contempserint, secundum quod de his talibus sancti Patres antiquitus statuerunt, necesse est eos pro suspicione haeresis hujus officio excommunicatos omnibus modis removeri. XV. De auctore excommunicatorum. Item placuit, ut hi qui pro haeresi aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta; quae si quis spernit voluntarie se ipsum alienae damnationi tradet. XVI. De his qui se ipsos interficiunt. Item placuit, ut hi qui sibi ipsis aut per ferrum aut per venenum aut per praecipitium aut suspendium vel quolibet modo violentam inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur: multi enim hoc sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.