Latin
27.613.73 to 27.613.92
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 27.613.73-92
Unproofread scanNot analysed yet
Non liceat populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut ipsi eum qui ordinandus est probent, si in sermone et fide et in spirituali vita edoctus est. II. De ordinatione episcopi. Episcopum oportet maxime quidem ab omni concillo constitui; sed si hoc aut pro necessitate aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres colligantur et omnium praesentium vel ab entium subscriptiones teneantur, et sic postea ordinatio fiat. Hujus autem rei potestas in omni provincia ad metropolitanum pertineat. III. De evacumanda ordinatione quae absente metropolitano fuerit facta. Non debet ordinari episcopus absque consilio et praesentia metropolitani episcopi: adesse autem oportet omnes qui sunt in provincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam convocare; et si quidem omnes occurrerint, melius; si autem hoc difficile fuerit, pluriores oportet occurrere: qui autem non convenerint praesentiam sui per suas epistolas faciant, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem aliter praeter quod a nobis terminatum est fuerit factum, talem ordinationem nihil praevalere decernimus. Si autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta et aliquis contra suam malitiam in aliquo contradixerit, plurimorum consensus obtineat. IV. De primatu metropolitani. Per singulas provincias oportet episcopum cognoscere primatum metropolitani episcopi et ipsum curam suscipere: nihil autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus a Patribus nostris constitutum continetur in canone, propter quod metropolitanus episcopus nihil sibi praesumptive assumat absque consilio caeterorum. V. De eo qui per ambitionem de inferiori civitate ad majorem transiens vult agere clericatum. Si quis in parte alicujus fuerit ambitor inventus, sive episcopus sive presbyter vel diaconus, de inferiori civitate non transeat ad majorem; quod si quis contra haec magni concilii constituta importunus exstiterit, omnimodo evacuetur hujusmodi factum, et suae iterum restauretur Ecclesiae, cujus episcopus aut presbyter aut diaconus prius fuerat constitutus.