Latin
27.613.93 to 27.613.112
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 27.613.93-112
Unproofread scanNot analysed yet
VI. De non mutanda parochia. Episcopum a propria parochia non liceat transire in aliam… neque sua sponte introire, neque invitatus neque ab episcopo coactus, sed permaneat in loco in quo a Deo est ordinatus, et in ea quam sortivit Ecclesia secundum antiquorum canonum constitutum. VII. De praesumptione alienae dioecesis. Si quis episcopus, non per scripta metropolitani episcopi aut qui cum eo sunt, rogatus de alia provincia in aliam venerit, sed praesumptive irruens ad ordinationem et constitutionem clericorum qui ad illum nom pertinent importunus existat, vacua sint et inania omnia quae ab eo fuerint constituta: ipse autem digna increpatione excommunicetur et abominetur a sancto concilio. VIII. De non constituendo episcopo successore. Episcopum non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem: si quis autem hoc usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet nisi cum consilio et judicatu episcoporum, qui post exitum praecessoris potestatem habent ordinare quem dignum elegerint. IX. De irruptione vacantis ecclesiae. Si quis episcopus vacans in ecclesiam non habentem episcopum subripiens populos sine concilio integri ordinis irruerit, etiamsi populus quem seduxit desideret illum, alienum eum ab ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud in quo praesens metropolitanus episcopus fuerit. X. De episcopo per necessitatem vacante. Si quis episcopus ordinatus pro contentione populi aut pro aliqua alia ratione et non pro sua culpa in parochiam quae ei fuerit data non ierit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere et de rebus ecclesiae in qua convenit nihil sibi praesumat: sustineat autem quid de eo sanctum concilium judicare voluerit. XI. De contemptore episcopo. Si quis episcopus ab episcopo ordinatus noluerit agere sacerdotium neque consenserit in sibi commissa ecclesia ambulare, istum [Ae. ,statim] talem excommunicare oportet;