Latin
30.639.12 to 30.639.30
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 30.639.12-30
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim et saecularium principum edicta praecipiunt et praesulum Romanorum decrevit auctoritas. Sin vero infra metas tricennalis temporis extra alienos terminos basilicae injusta retentio reperitur, repetentis episcopi juri sine mora restituetur. III. De desertoribus clericis ut episcopis suis restituantur. Tertia definitione ad nos oblata precatio est a reverentissimo fratre nostro Cambrane Italicensi episcono peo quodam clerico Spassando, qui deserens Ecclesiae suae cultum in qua dicatus ab infantae exordiis fuerat ad Ecclesiam Cordubensem se contulit; quem elegimus, ut si nihil proponeretur de eo citra delationis objecta proprio reformaretur episcopo. Scribitur enim in lege mundiali de colonis agrorum, ut ubi esse quisque jam coepit ibi perduret. Non aliter et de clericis qui in agro Ecclesiae operantur canonum decreto praecipitur, nisi m ubi permaneant ubi coeperunt. Ideoque placuit, ut si quis clericus ministeriis Ecclesiae propriae destitutis ad aliam transitum fecerit, compellente ad quem fuerit sacerdote ad Ecclesiam quam prius incoluerat remittatur. Qui vero eum susceperit nec statim sine ullo nisu exceptionis ad propriam Ecclesiam remintendum elegerit, quandiu eum restituat communione se privatum agnoscat. Desertorem autem clericum cingulo honoris atque ordinis sui exutum aliquo tempore monasterio deligari convenit, sicque postea in ministerium ecclesiastici ordinis revocari. Nam non poterit in talibus pervagationibus aboleri licentia, nisi fuerit in eis propter correctionem disciplinae subsecuta censura. IV. De bigamis ad presbyterium vel diaconatum non promovendis. Quarta actione nuntiatum est nobis apud Astigitanam Ecclesiam quasdam nuper ordinationes illicitas exstitisse, ita ut quidam viduarum maniti levitarum ministerio sacrarentur; quos quidem convenit a gradu suscepto in irritum devocari, nec ultra provehi ad diaconii ministerium qui contra divina atque ecclesiastica jura instituti reperiuntur. V. Ne presbyter diaconum aut presbyterem ordinare praesumat. Quinto judicio ad cognitionem nostram Aniani Egabrensis diaconi relatu deductum esi de quibusdam ipsuis Ecclesiae clericis, quorum dum unus ad presbyterium, duo ad levitarum ministerium sacrarentur, episcopus eorum oculorum detentus dolore fertur manum suam super eos tantum posuisse, et presbyter quidam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse;