Latin
30.639.31 to 30.639.32
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 30.639.31-32
Unproofread scanNot analysed yet
qui licet propter tantam praesumptionis audaciam poterat accusatus judicio praesenti damnari, si adhuc in corpore positus non fuisset mortis vocatione praeventus: sed quia jam ille examini divino relicius humano judicio accusari non potest, hi qui supersunt et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae potius eloquium perceperunt, ne sibi licentiam talis ultra usurpatio faciat, decrevimus ut gradu sacerdotalis vel levitici ordinis, quem perverse adepti sunt, depositi aequo judicio abutantur [Forte, abjiciantur]. Tales enim merito judicati sunt removendi, quia prave inventi sunt constituti.