Latin
30.647.101 to 30.647.111
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.101-111
Unproofread scanNot analysed yet
In passione quidem moritur homo ut vivificaret protoplastum, qui ceciderat per inobedientiam. Sanctus Gregorius scribens ad Celedonium dicit: Naturae enim duae in Christo, Deus et homo, non autem duo filii nec Dii duo. Item idem in sermone de Filio; Uno autem, inquit, capitulo moneo, ut altiora quidem ascribas divinitati et illi naturae quae passionibus et corpore probatur esse superior, humiliora vero humanae naturae attribuas, quae ex parte infirmitatis nostrae assumpta est. Item ipse in quarto libro contra Eunomium: Et ne aliquis incorruptibili naturae deitatis crucem passionis applicet, per alia manifestius talem emendat errorem, mediatorem ipsum Dei et hominum et hominem et Deum ipsum nominans, ut cum duo de uno dicantur, congruum intelligatur, circa utrumque, circa deitatem quidem impassibilitas. circa humanitatem autem dispensatio passionis. Sanctus quoque Basilius in quarto libro contra Eunomium ita scribit: Quid est: Dominus creavit me, et ante omnes colles genuit me? Ubi intelligendum hoc quod genuit de Dei Filio, hoc autem quod dicit creavit de ea parte qua in forma servi est, ut utramque naturam in una persona ostenderet. Sanctus Cyrillus in prima ad Succensum epistola dicit: Ergo quantum quidem ad intellectum pertinet et ad videndum tantumdem oculis animae, quemadmodum incarnatus est Unigenitus, duas naturas esse dicimus, unum autem Filium et Christum et Deum et Dominum, Verbum incarnatum et hominem factum confitemur. Item in secunda ad eumdem Successum epistola sic ait: Cum unus, inquit, sit et solus Filius Christus, idem ipse Deus et homo sicut in deitate perfectus, ita et in humanitate perfectus: non autem ipsum unigenitum Filium Dei, secundum quod intelligitur et est Deus, passum esse in sua matura, sed passum esse terrena natura. Oportet etenim necessario utraque servari uni et vero Filio, et non pati secundum deitatem, et dici passum esse eumdem secundum Immanitatem: ipsius enim passa est caro.