Latin
30.647.112 to 30.647.133
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.112-133
Unproofread scanNot analysed yet
Idem in expositione Levitici inter alia: Totum in his iterum circuminspice Salvatoris nostri mysterium et emundationem quae per sanctum baptismum fit: duas enim aviculas sumi jubet vivas ei mundas, ut intelligas per volatilia coelestem hominem simul et Deum iit duas naturas, quantum pertinet ad rationem, dividendum unicuique convenientem. Item sanctus Augustinus in Excerptis; Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est, nec divinitas quippe in creaturam mutata est ut desisteret esse divinitas, nec creatura in divinitatem ut desisteret esse creatura. Nam si substantia hominis, quod absit credere, in divinitatem conversa est, augmentavit aliquid deitati; sed absit ut augmentum recipiat ineffabilis et incomprehensibilis plenitudo. Manet ergo utraque Filii Dei natura et una persona. Rursus ipse adversus Maximum: Si ergo attendas distinctiones naturarum, Filius Del de coelo descendit, et filius hominis crucifixus est: si unitatem personae, et filius hominis descendit de coelo et Filius Dei est crucifixus in terra. Idem in sequentibus; Oportebat Christum pali et resurgere a mortuis die tertia. Ubi resurgeret nisi in eo quod potuit cadere? Ibi resurrexit ubi mortuus est: quaere mortem in Verbo, nunquam esse potuit: quaere mortem in anima, nunquam fuit: quaere mortem in carne, plane ibi fuit, et ideo ibi fuit quia mors vera fuit. Et paulo post: Quid miraris? certe vita est Christus. Quare mortua est vita? nec anima mortua est, nec Verbum mortuum est, caro mortua est. Quare? ut in ea mors moreretur. Idem in explanatione Joannis evangelistae: Quis ergo est per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed ih forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? idem ipse Jesus Christus, sed in forma servi. Beatus quoque Leo apostolicae sedis antistes in ea epistola quam scripsit ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum sic ait: Salva igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum conditionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero.