Latin
Lxx Concilium Narbonense
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 33.12
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Amodo nulli liceat episcoporum ordinare diaconum aut presbyterum litteras ignorantem; sed si qui ordinati fuerint, cogantur discere. Qui vero diaconus aut presbyter fuerit litteris ineruditus et desidiose legere vel implere officium distulerit et in ecclesia paratus ad omnia non fuerit, ab stipendio rejiciendum et inclinandum quoad usque curvatus Impleat et defendat quod esse cognoscitur aut quid erit in Ecclesia Dei: si non fuerit ad legendum exercitatus et si perseveraverit desidiose et non vult proficere, mittatur in monasterium, quia non potest nisi legendo aedificare populum.