Latin
33.8 to 33.11
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 33.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Quicunque clericorum a maximo usque ad infra contra sanctae Ecclesiae utilitatem agere, tractare vel conari fuerit repertus, merito dejiciatur, quia fidem servare minime cognoscitur. VIII. Quicunque clericus, subdiaconus, diaconus, presbyter, sine conscientia episcopi aliquid de possessionibus vel de domo ecclesiae duberint aut fraudem fecerint, non solum cum omni dedecore constricti restituant quod fecerunt, sed etiam non debere ibi in ecclesia esse ubi fraudem visus est operasse: duobus jaceat sub poenitentia annis, et dum deneverit factum, revertatur ad officium. IX. Hoc ante omnia decretum est, ut Judaeis non liceat corpus deducere psallendo, sed, ut eorum habuit mos et consuetude antiquir, culpus deducant et reponant: quod si facere aliter praesumpserint, inferant comiti civitatis auri uncias sex. X. Hoc maxime definitum est, ut nullus audeat clericorum ordinationem sui episcopi contemnere, sed ubi ordinatus fuerit ambulare debeat Cum gratia et obedientia, et quae injuncta fuerint agere: quod si sub cothurno superbiae neglexerit implere, non solum ab stipendio, sed anno uno a communione privetur.