Latin
36.11.41 to 36.11.51
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 36.11.41-51
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si contigerit aliquem de fratribus retineri ab infirmitate, qualiter non possit venire aut per regiam jussionem injunctum acceperit aliquid agere ut sit per quod non possit concilio in teres se, quidquid tale acciderit, metropolitano suo fideliter intimet cuncta per suam epistolam manu sua subscriptam, ut in postmodum quaeratur ne excusationem faciat aliquam. Ad suam tamen personam non aliter nisi aut archipresbyterum suum diriget, aut si archipresbytero impossibilitas fuerit, presbyterum utilem, cujus dignitas cum prudentia pateat, a tergo episcoporum inter presbyteros sedere et quaeque in eo concilio fuerint acta scire et subscribere. Injustum enim hoc accipit coetus noster, ut quisquam episcoporum diaconum ad suam personam dirigat; hic enim, quia presbyteris junior esse videtur, sedere cum episcopis in concilio nulla ratione permittitur. Quemcunque ergo ex presbyteris dirigere elegerit, instructum per informationem dirigat, ut ratio poscit, atque cum eo mandatarium suum juxta legis ordinem munitum, ut si a quolibet contra eumdem episcopum in concilio fuerit suggestum, ab eo quem direxit qui petit accipiat responsum, et justitia quae fuerit ordinata nullam in postmodum dilationem habeat. VI. Qualiter episcopus, admonitione accepta, ad metropolitanum suum veniat. Deo credimus esse placitum quando pro bono opere dignam in Ecclesia sancta imponimus regulam. Ideoque placuit fraternitati nostrae, ut sicut primatus reverentiae a metropolitano episcopo jubetur impendi per synodicam regulam, ita et a comprovincialibus suis serventur haec monita. Communi deliberatione censemus et sententiae hujus ordinem servandum instituimus, ut dum quisquam comprovincialis episcopus metropolitani sui admonitionem acceperit pro diebus festis Nativitatis Domini et Paschae cum eo peragendis, veniendi ad eum nullam faciat excusationem. Quod si contigerit eum ab aegritudine esse detentum vel per nimiam intemperantiam aerum non habere qualiter ad praesentiam ejus possit venire, epistolam manu sua subscriptam dirigere debebit, in qua hujus rei causa verissime notescat.