Latin
36.11.52 to 36.11.64
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 36.11.52-64
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si sanus qui admonitionem acceperit fuerit, et venire distulerit, absque excommunicatione dimittendus non erit. VII. Qualiter secundum priorum canonum instituta concilium fiat. Decretum est de priscis canonibus semel in anno fieri concilium ubi elegerit metropolitanus episcopus, atque in ea sancta regula manet ordinatum, ut comprovinciales episcopi, dum a suo metropolitano fuerint admoniti, praesentes esse debeant ad locum temporis debiti, quae res non extra regiam agitur voluntatem. Sunt nonnulli qui pro hoc admonitionem sui metropolitani et regiam jussionem accipiunt et minime implent quae jubentur: hos priscorum canonum sententiae excommunicatos esse jubent usque ad tempus superventuri concilii, et quamvis excommunicationis damno feriantur, nihil tale in his impenditur quod debeant metuere. Placuit huic sanctae synodo, ut quisquis ille episcopus ad concilium venire distulerit admonitus, illic excommunicationis agat tempus ubi cum his qui praesentes fuerint elegerit metropolitanus. Cella vero et res ad eum pertinentes, quousque ille sub poenitentia fuerit, instantia et sollicitudine regantur metropolitani; quia ideo est hoc electum ut discat sub poenitentia quod implere noluit voluntate recta. Dum ergo ad suam redierit cellam, rem in statu inveniat quae Ecclesiae suae est debita. VIII. Quid ordinatum maneat de episcopis qui inter se de parochiis intentionem habent. Omnibus pene cognitum manet quomodo divina gratia, quae cor serenissimi domini nostri et principis Reccesvinthi regis in manu tenet et ubi vult illud vertit, suggerente sanctae memoriae sanctissimo viro Orontio episcopo, animum ejus ad pietatem moverit, ut terminos hujus provinciae Lusitaniae cum suis episcopis eorumque parochiis juxta priorum canonum sententias ad nomen provinciae et metropolitanam hanc sedem reduceret et restauraret. His ergo juxta eamdem regulam decreto synodico judicii formula et suae clementiae confirmatione ad hanc metropolim reductis, dum miserante Domino principis jussu in unum ad sanctum convenissemus concilium, unus de eis Sclua nomine sanctae Egiditanae Ecclesiae episcopus interpellavit sanctam synodum eo quod Justus Salamanticensis Ecclesiae episcopus debitam illi teneret dioecesem, hoc enim etiam adjiciens ut de eo id unde ad Gallaeciae metropolim dioecesis suae fuerat possessum ille reciperet, quamvis longa post tempora, quae parochiae sua fuerant debita.