Latin
36.676.1 to 36.676.10
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 36.676.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Qualiter libertos episcopi faciant vel qualiter liberti a patrocinio Ecclesiae nunquam discedant. In priorum canonum ordine institutum manet qualiter episcopi de familia ecclesiae libertos debeant facere. Mulli etenim sacerdotes, prout illis concessit divina gratia, habent unde canonicum ordinem impleant et sic libertos faciant, et sunt multi qui nihil habentes ad hanc gratiam veniunt et sic libertos facere praesumunt. Tales etiam libertos regula canonica esse non jubet stabilitos: contingere etenim solet ut postquam manumissor eorum ab hac discesserit luce, talis occurrat successor qui aut ecclesiae familiam minime quaerat, aut per bonam voluntatem vel negligentiam hi a quo nihil ecclesiae offerente liberi facti sunt longo pro tempore libertos se esse defendant, atque eas libertates ita abscondant ut pro hoc quaerenti episcopo laborem faciant. Talium si sit voluntas, licentia conceditur nulla quia non potuerunt, neque a servitio Ecclesiae nunquam discedunt et pro his rebus in libertate permanere non poterunt. Sanctorum canonum non abjicienda sunt instituta atque his quae implenda esse oportet addimus nova. Placuit huic sanctae synodo, ut quisquis digne juxta canonicam regulam libertus fuerit factus, in libertate maneat et a patrocinio ecclesiae ipse aut posteritas ejus nunquam discedat. Quisquis vero, non ut ordo canonicus poscit, libertus fuerit factus, quamvis prolixitas temporis in scripturae suae textu inveniatur, quia a servitio Ecclesiae nunquam visus est abscessisse, et canonica sententia rescindi jubet talem libertatem, ut ille et posteritas omnis ejus in servitio permaneant sanctae Ecclesiae, cui debiti manent per veram originem. Illos vero per omnia stabilitos in libertate esse instituimus, qui ab his episcopis liberi sunt vel fuerint facti, qui de suo bona plurima sanctae Ecclesiae, in qua praesident, per suae scripturae textum cognoscuntur contulisse: et hi quamlibet jubeantur esse stabiles, nullo modo recedendi sunt a patrocinio sanctae Ecclesiae.