Latin
36.676.11 to 36.676.20
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 36.676.11-20
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si contigerit eos eorumque filios personis ingenuis esse conjunctos, et quandoque eorum posteritas patrocinium Ecclesiae voluerit despicere ex cujus familia per veram originem constat eos genitos esse, si ex his libertis trahunt originem qui juxta canonicam sententiam jubentur esse stabiles, et dignitatis suae nomen teneant, et Ecclesiae patrocinium nunquam amittant. Certe si ex bis inventi fuerint originem trahere, quos canonicae regulae non jubent liberos esse, quamlibet post longa tempora dummodo origine firmata, reducendi tamen sunt ad sanctae Ecclesiae cui pertinent jura. Liberti tamen ex familia Ecclesiae faciet posteritas quae ex his est procreata, si libertatem suam vel parentum suorum inventi fuerint celasse aut abscondere, et tempore quo ab episcopo fuerint. admoniti eam praesentare distulerint, dum eorum origo, ut jam diximus, fuerit manifestata per legalem testem, ad servitium Ecclesiae reducantur, et ut episcopo fuerit placitum ita eos habeat. Haec forma et in presbyteris servanda erit, qui cum voluntate episcopi sui, juxta canonicam regulam, de familia suae Ecclesiae liberos facere voluerint. XXI. Qualiter stabilitum maneat quod episcopus in amicis suis servis aut libertis de re Ecclesiae suae donare voluerit. Non putandum est contra regulam iri canonicam, quando ea instituimus quae servari oportet de re ecclesiastica. Quamvis etenim canonicae sententiae ordinem habeant, quid episcopus pro re Ecclesiae observare debeat, opportunum tamen est ut ubi ab episcopo bonus impenditur profectus, a succedente institutus teneatur modus. Placuit huic sancto concilio, ut si episcopus Ecclesiae suae in qua praesidet de rebus suis inventus fuerit plurima contulisse, quidquid amicis suis servis aut libertis vel quibuslibet personis de Ecclesiae suae rebus compertus fuerit aliquid donasse, si triplum aut multo plus patuerit esse quod conscripsit in nomine Ecclesiae suae, firmum maneat quod distribuit in personis quae praenotatae sunt superiori ordine, nec licebit succedenti episcopo prioris sui irrumpere voluntatem.