Latin
10.235.1 to 10.235.20
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 10.235.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
VIGINTI QUINQUE EPISCOPORUM, HABITUM ERA DXLIV. Anno vicesimo secundo Alarici regis sub die iii Idus Septembris cum in nomine Domini in civitate Agathensi convenissemus in sancti Andreae basilica, consedimus de disciplina et ordinationibus clericorum atque pontificum vel de Ecclesiarum utilitatibus tractaturi. In primo id placuit ut canones et statuta Patrum per ordinem legerentur, quibus lectis. I. De digamis clericis ut non ministrent. Placuit, ut de digamis aut internuptarum maritis, quanquam aliud Patrum statuta decreverint, ut qui hucusque ordinati sunt, habita miseratione, presbyterii vel diaconatus nomen tantum obtineant: officium vero consecrandi presbyteri et ministrandi hujusmodi diacones non praesumant. II. De contumacibus clericis et ad officium tardis. Contumaces vero clerici prout dignitatis ordo permiserit ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare, vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant. III. De episcopis qui vel innocentes vel pro minimis causis aliquos excommunicant. Episcopi vero si, sacerdotali moderatione postposita, innocentes aut minimis causis culpabiles excommunicare praesumpserint, et ad gratiam festinantes recipere fortasse noluerint, a vicinis episcopis cujuslibet provinciae litteris moneantur; et si parere [BR. ,T.1,2, parcere] noluerint, communio illis usque ad tempus synodi a reliquis episcopis non denegetur, ne fortasse in excommunicatoris peccatum excommunicati longo tempore morte praeveniantur. IV. De his qui suas vel propinquorum oblationes ecclesia fraudant. Clerici etiam vel saeculares qui oblationes parentum aut donatas aut testamentis relictas retinere perstiterint [U. ,praesumpserint] aut id quod ipsi donaverint ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus sancta constituit velut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis excludantur. V. Si clericus furtum ecclesia fecerit. Si quis clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur.