Latin
Xxix Concilium Vasense Secundum
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 9.6
Unproofread scanNot analysed yet
Caesarius in Christi nomine catholicam hanc definitionis nostrae regulam relegens subscripsi. Et notum sub die nonarum Novembrium Decio juniore viro clarissimo consule: in hac constitutione septemdecim episcopi subscripserunt. Quia etiam et ea quae infra scripta sunt omnibus ecclesiis satis necessaria esse novimus, ideo justum et rationabile visum est, ut illa suprascriptis titulis canonum jungeremus, ex constituto synodali apostolicae sedis inter caetera.