Latin
10.235.53 to 10.235.78
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 10.235.53-78
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Ut altare et ungatur et benedicatur. Altaria vero placuit non solum unctione chrismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari. XV. Qualiter majores, qualiter minores [Β. R. ,Τ. 2, juniores] poenitentiam accipiant. Poenitentes tempore quo poenitentiam petunt impositionem manuum et cilicium super caput a sacerdote sicut ubique constitutum est consequantur, et si aut comas non deposuerint aut vestimenta non mutaverint abjiciantur, et nisi digne poenituerint non recipiantur: juvenibus etiam poenitentia non facile committenda est propter aetatis fragilitatem, viaticum tamen omnibus in morte positis non negandum. XVI. Qua aetate diacones ordinentur. Episcopus vero benedictionem diaconatus minoribus viginti et quinque annorum penitus non committat: sane si conjugati juvenes consenserint ordinari, etiam uxorum voluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo, religione promissa, posteaquam pariter conversi fuerint ordinentur. XVII. Qua aetate episcopi vel presbyteres consecrentur. Presbyterum vero vel episcopum ante triginta annos, id est antequam ad viri perfecti aetatem perveniant, nullus metropolitanorum ordinare praesumat, ne per aetatem, quod aliquoties evenit, aliquo errore culpentur. XVIII. de laicis quibus temporibus communicare debeant. Saeculares vero qui Natali Domini, Pascha, Pentecoste non communicaverint, catholici non credantur nec inter catholicos habeantur. XIX. De sanctimonialibus qua aetate velentur. Sanctimoniales, quamlibet vita earum et mores probati sint, ante annum aetatis suae quadragesimum non velentur. XX. De clericis qui comam nutriunt. Clerici qui comam nutriunt ab archidiacono etiam si noluerint inviti detondantur: vestimenta vel calceamenta eis etiam nisi quae religionem deceant uti aut habere non liceat. XXI. Ut solemnitates majores in civitatibus celebrentur. Si quis etiam extra parochias, in quibus legitimus est ordinariusque conventus, oratorium in agro habere voluerit, reliquis festivitatibus ut ibi missas teneant propter fatigationem familiae justa ordinatione permittimus: Pascha vero, Natale Domini, Epiphaniam, Ascensionem Domini, Pentecosten et Natale sancti Joannis Baptistae, vel si qui maximi dies in festivitatibus habentur, nonnisi in civitatibus aut in parochiis teneant.