Latin
10.235.79 to 10.235.94
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 10.235.79-94
Unproofread scanNot analysed yet
Clerici vero si qui in his festivitatibus quas supra diximus in oratoriis his, nisi jubente aut permittente episcopo, facere aut tenere voluerint, a communione pellantur. XXII. Ut non liceat presbytero vel clerico rem ecclesiae vendere vet donare. Et licet superfluum sit de re nota et antiquis canonibus prohibita iterato aliquid definire, tamen quo facilius cupiditas aut improbitas reprimatur, id statuimus quod omnes jubent, ut civitatenses sive dioecesani presbyteri vel clerici, salvo jure ecclesiae, rem ecclesiae sicut permiserint episcopi teneant, vendere aut donare penitus non praesumant: quod si fecerint, et facta venditio non valebit, et de facultatibus, si quas habent proprias, indemnem ecclesiam reddant et communione priventur. XXIII. Ut clericus junior seniori non praeponatur. Episcopus etiam quorum vita non reprehenditur posteriorem priori nullum praeponat, nisi fortasse elatus superbia quod pro necessitate ecclesiae episcopus jusserit implere contemnit. Sane si officium archidiaconatus propter simpliciorem naturam implere aut expedire nequiverit, ille loci sui nomen teneat et ordinationi ecclesiae, quem elegerit episcopus, praeponatur. XXIV. De expositis inventis. De expositis id observandum quod jam dudum synodus sancta constituit. XXV. De saecularibus qui suas conjuges derelinquunt Hi vero saeculares, qui conjugale consortium culpa graviore dimittunt vel etiam dimiserunt, et nullas causas discidii probabiliter proponentes propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut illicita aut aliena praesumant, si antequam apud episcopos comprovinciales discidii causas dixerint, et prius uxores quam judicio damnentur abjecerint, a communione Ecclesiae et a sancio populi coetu pro eo quod fidem et conjugia maculant excludantur. XXVI. Ut si voluntarie clericus damnum ecclesia fecerit, et satisfaciat et excommunicetur. Si qui verb de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio firmatur, aut subripere a aut negare aut adversariis fortasse tradere damnabili et punienda obstinatione praesumpserint, quidquid per absentiam documentorum damni ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddant et communione priventur;