Latin
17.277.1 to 17.277.12
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 17.277.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi beatus Petrus divinitus inspiratus, et confessione sua omnibus credentibus profuturus: Tu es inquit, Christus Filius Dei vivi, nec immerito beatus pronuntiatur a Domino, et a principali ad divinam gratiam referendum est, quando vota principum concordant animis sacerdotum; ut dum sit pontificale concilium, normam vivendi teneat capitulatio [Ae. ,recapitulatio] antiqua canonum vel ut locus tempusque est, in quibuscunque titulis veteribus adhaerens nova constitutio sanctionum. Igitur cum clementissimus princeps dominus triumphorum titulis invictissimus Childebertus rex per amorem sacras fidei et statum religionis in Aurelianensi urbe congregasset in unum Dei sacerdotes, cupiens ex ore Patrum audire quod sacrum est, quod pro ecclesiastico ordine auctoritate promitur pastorali, et venientibus sit norma et praesentibus disciplina quae conveniant a praesenti tempore in posterum custodire, praestante [U. ,separari] Deo signanter ex titulis. I. De confirmatione damnationis sectarum Eutychetis et Nestorii. Renovatam itaque nefariam sectam, quam auctor male sibi conscius, et a vivo sanctae fidei catholicae fonte discedens sacrilegus quondam condidit Eutyches vel si quaeque a venefico similiter impio sunt prolata Nestorio, quas etiam sectas sedes apostolica sancta condemnat, similiter et nos easdem, cum suis auctoribus et sectatoribus execrantes praesentis constitutionis vigore anathematizamus atque damnamus, rectum atque apostolicum in Christi nomine fidei ordinem praedicantes. II. De excommunicatione pro levibus non impendenda. Nullus sacerdotum quemquam rectae fidei hominem pro parvis et levibus causis a communione suspendat, praeter eas culpas pro quibus antiqui Patres ab Ecclesia arceri jusserunt committentes. III. Ne clerici cum extraneis mulieribus habitent. Ut nullus episcopus, presbyter aut diaconus extranearum mulierum intra domum praesumat habere solatium, et cui etiam pro utilitate sua aliquam familiarius regendam committat, quod etiam et propinquis feminis horis indecentibus similiter prohibemus, ne sub concessa sibi licentia parentali ab earum sequipedis memoratorum vita vel opinio polluatur.