Latin
17.277.13 to 17.277.30
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 17.277.13-30
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si episcopi nunc vetita uti sibi sub quadam praesumptione voluerint, anno uno a metropolitano vel a comprovincialibus ab officio deponantur [Ae. ,B. R. ,T. 1, suspendantur]: clerici autem a propriis episcopis modo qui supra scriptus est corrigantur. IV. De clericis conjugatis. Si quis clericus post actam benedictionem cujuslibet loci vel ordinis ad conjugale torum denuo, jam sibi illicitum, redire praesumpserit, usque in diem vitae suas ab ordine accepti ordinis, sicut habent Patrum antiqui canones, ac officio deponatur ei tantummodo communione concessa. V. Ne episcopus alienum clericum promoveat. Ut nullus clericum seu lectorem alienum sine sui cessione pontificis vel promovere vel sibi quibusque conditionibus audeat vindicare: quod si quis hanc constitutionem fuerit quacunque praesumptione transgressus, memoratae personae ab eo, cui sunt debitae seu ecclesiastico jure sive proprio, revocatae, quia illicita vacatione [B. R. ,T. 1, vocatione] discesserunt, ab officio vel honore suscepto juxta arbitrium sui pontificis suspendantur: episcopus vero qui ordinaverit, sex menses tantum missas facere non praesumat. VI. Ne servi ordinentur. Ut servum qui libertatem a dominis propriis non acceperit aut etiam liberum nullus episcoporum absque ejus tantum voluntate cujus aut servus est aut absolvisse [U. ,absolutus esse] dignoscitur, clericum audeat ordinare: quod quisquis fecerit, is qui ordinatus est a domino revocetur; et ille qui est collator ordinis, si sciens fecisse probatur, sex mensibus tantum missam facere non praesumat. Si vero saecularium servus esse convincitur, ei qui ordinatus est benedictione servata, honesto ordine domino suo impendat obsequium; quod si saecularis dominus amplius eum voluerit inclinare, ut sacro ordini inferre videatur injuriam, duos servos, sicut et antiqui canones habent, episcopus qui eum ordinavit domino saeculari restituat; et episcopus eum quem ordinavit ad Ecclesiam suam revocandi habeat potestatem.