Latin
17.277.45 to 17.277.60
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 17.277.45-60
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Nullus invitus ordinetur episcopus. Item sicut antiqui canones decreverunt nullus invitis detur episcopus, sed nec oppressione potentium personarum ad consensum faciendum cives aut clerici, quod dici nefas est, inclinemur; quod si factum fuerit, ipse episcopus qui magis per violentiam quam per decretum legitimum ordinatur, ab indepto pontificatus honore in perpetuum [T, 1,2, perpetuo ]deponatur. XII. Nullus vivente episcopo supponatur. Ut nullus vivente episcopo alius supponatur aut superordinetur episcopus nisi forsitan in ejus locum quem capitalis culpa dejecerit. XIII. De eleemosynis non alienandis. Ne cui liceat res vel facultates ecclesiis aut monasteriis vel xenodochiis pro quacunque eleemosyna delegatas retentare, alienare atque subtrahere: quod quisquis fecerit, tanquam necator pauperum, antiquorum canonum sententiis constrictus ab ecclesiae liminibus tandiu excludatur quandiu ab ipso ea quae sunt ablata vel retenta reddantur. XIV. Nullus alterius Ecclesiae res accipere praesumat. Ut nullus episcoporum aut cujuslibet ordinis clericus vel alia quaeque persona quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positus alterius cujuscunque Ecclesiae res aut petat aut praesumat accipere: quod si fecerit, tandiu habeatur a communione altaris vel ab omnium fratrum ac filiorum charitate suspensus, donec ipsi Ecclesiae cujus directo ordine juris est ablato restituat. XV. De conservatione xenodochii Lugdunensis. De xenodochio vero quod piissimus rex Childebertus vel conjugalis sua Guldragoto regina in Lugdunensi urbe inspirante Domino condiderunt, cujus institutionis ordinem vel expensam, rationem patentibus ipsis, manuum nostrarum subscriptione firmavimus, visum est pro Dei contemplatione junctis nobis in unum permansura auctoritate decernere, ut quidquid praefato xenodochio aut per supradictorum regum oblationem aut per quorumcunque fidelium eleemosynam co…latum aut conferendum est, in quibuscunque rebus aut corporibus, nihil exinde ad se quolibet tempore antistes Ecclesiae Lugdunensis vocet aut ad jus Ecclesiae transferat: aut succedentes sibi per temporum ordinem sacerdotes non solum aut de facultate xenodochii ipsius stabilita aut de constitutione nihil minuant, sed dent operam qualiter rei ipsius stabilitas in nullam partem detrimentum aut diminutionem in aliquo patiatur;