Latin
17.277.31 to 17.277.44
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 17.277.31-44
Unproofread scanNot analysed yet
VII. De manumissis in ecclesia. Et quia plurimorum suggestione comperimus eos, qui in ecclesiis juxta parochitanam consuetudinem a servitio fuissent absoluti, pro libitu quorumcunque iterum ad servilium revocari, impium esse tractavimus, ut quod in ecclesia Dei consideratione a vinculo servitutis absolvitur irritum habeatur. Adeo pietatis causa communi consilio placuit observandum, ut quaecunque mancipia ab ingenuis dominis servitute laxantur, in ea libertate maneant quam tunc a dominis perceperant: hujusmodi quoque libertas, si a quocunque pulsata fuerit, cum justitia ab ecclesiis defendatur, praeter eas culpas quibus leges collatas servis revocare jusserant libertates. VIII. Ne quis defuncto episcopo ejus facultates assumat. Ut in civitate ubi pontifex jure humanae conditionis obierit, nullus episcopus ante subinstitutionem reparati per ordinem successoris aut in civitate aut per parochias ordinare clericos aul altaria audeat consecrare, vel quidquam de rebus Ecclesiae praeter humanitatem praesumat auferre: quod si quisquis temerario ausu statuta transcenderit, conventus ab instituto pontifice, verecundiae consulens sine dilatione [Ae. ,dilatione ablata] restituat. Si vero suae libertatis arbitrio vel quorumcunque precibus actus quamcunque personam aut promovere aut contra hoc interdictum ire praesumpserit, anno integro missas tantum facere non praesumat. IX. Nullus laicus ante anni conversionem episcopus ordinetur. Ut nullus ex laicis absque anni conversione praemissa episcopus ordinetur, ita ut intra anni spatium a doctis et probatis viris disciplinis et regulis spiritualibus plenius instituatur [U. ,G. ,instruatur]: quod si hoc quisque episcoporum transcendere quacunque conditione praesumpserit, anno integro ab officio vel charitate fratrum habeatur extraneus. X. Nullus episcopatum pretio aut praemiis obtineat. Ut nulli episcopatum quolibet pacto liceat praemiis aut comparatione adipisci, sed sicut in antiquis canonibus tenetur scriptum tum consensu cleri et plebis a metropolitano vel quem in vice sua permiserit cum comprovincialibus pontifex consecretur: quod si quis hanc regulam per contemptionem hujus sanctae constitutionis excesserit, eum qui per praemia ordinatus fuerit statuimus removendum.