Latin
Xxii Concilium Arelatense Secundum
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 2.200
Unproofread scanNot analysed yet
VII. De his qui seipsos abscidunt. Hos qui se carnali vitio repugnare nescientes abscidunt, ad clericatum pervenire non posse. VIII. De his qui excommunicatos alterius suscipiunt. Si quis excommunicatum alterius, sive clericum, sive saecularem, recipere post interdictum praesumpserit, noverit se reum fraternitatis facium causam in concilio redditurum. IX. Ut Novatiani in communionem non recipiantur. Novatianum in communionem recipi non debere, nisi suscepta poenitentiae credulitate praeteritum damnet errorem. X. De his qui in persecutione praevaricati sunt. De his qui in persecutione praevaricati sunt, si voluntarie fidem negaverunt, hoc de eis Nicaena synodus statuit, ut quinque annis inter catechumenos exeant, et duobus inter communicantes, ita ut communionem, inter poenitentes non praesumant; in potestate tamen vel arbitrio sit episcopi, ut si eos ex animo errorem dedere et agere poenitentiam viderit, ad communionem pro ecclesiastica humanitate suscipiat. XI. De his qui poenis victi sacrificare compulsi sunt. Si qui vero dolore victi et pondere persecutionis negare vel sacrificare compulsi sunt, duobus annis inter catechumenos, et triennio inter poenitentes habeantur a communione suspensi. XII. De his qui in poenitentia positi vita excesserunt. De his qui in poenitentia positi vita excesserunt, placuit nullum communione vacuum debere dimitti, sed pro eo quod honoravit poenitentiam oblatio illius recipiatur.