Latin
Xxii Concilium Arelatense Secundum
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 2.201
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Ut ne quis qualibet necessitate suam relinquat Ecclesiam. Nullus cujusque ordinis clericus, non diaconus, non presbyter, non episcopus quacunque occasione faciente propriam relinquat Ecclesiam, sed omnismodis aut excommunicetur aut redire cogatur: quod si aliquo commorationis tempore, invito episcopo suo, in aliena ecclesia habitans ab episcopo loci clericus fuerit ordinatus, hujusmodi ordinatio irrita habeatur. XIV. Ne clericus usuras accipiat. Si quis clericus pecuniam dederit ad usuram, aut conductor alienae rei voluerit esse, aut turpis lucri gratia genus aliquod negotiationis exercuerit, depositus a clero a communione alienus fiat. XV. Ne diaconus coram presbytero sedeat vel eucharistiam tradat. In secretario diacono inter presbyteres sedere non liceat, vel corpus Christi praesente presbytero tradere non praesumat; quod si fecerit, ab officio diaconatus abscedat. XVI. Ut Photiniani et Paulianistae baptizentur. Photinianos vero sive Paulianistas secundum Patrum statuta baptizari oportere. XVII. De haereticis baptizatis. Bonitiacos autem ex eodem errore venientes, quos sicut Arianos baptizari in Trinitate manifestum est, dum interrogati fidem nostram ex toto corde confessi fuerint, cum chrismate et manus impositione in Ecclesia recipi sufficit. XVIII. Ut metropolitani arbitrio synodus congregetur. Ad Arelatensis episcopi arbitrium synodus congreganda, ad quam urbem ex omnibus mundi partibus sub sancti Marini tempore legimus celebratum fuisse concilium atque conventum: si quis commonitus infirmitatis causa defuerit, personam sua vice dirigat. XIX. Ut nulli episcopo liceat a synode discedere. Si quis autem adesse neglexerit, aut coelum fratrum antequam concilium dissolvatur crediderit deserendum, alienatum se a fratrum communione cognoscat, nec eum recipi liceat nisi in sequenti synodo fuerit absolutus. XX. De aurigis et theatricis fidelibus. De agitatoribus sive theatricis qui fideles sunt, placuit eos quandiu agunt, a communione separari. XXI. Si post acceptam poenitentiam guis nupserit. Poenitentes, quae defuncto viro aliis nubere praesumpserint, vel suspecta vel interdicta familiaritate cum extraneo vixerint, cum eodem ab liminibus arceantur: hoc etiam et de viro in poenitentia posito placuit observari. XXII. Ut poenitentia conjugatis ex consensu detur. Poenitentiam conjugatis non nisi ex consensu dandam. XXIII. De sacerdotibus qui idololatriam non everterint. Si in alicujus presbyteri territorio infideles aut faculas, accendunt aut arbores, fontes vel saxa vene rantur, si hoc eruere [T. 2, evertere] neglexerit, sacrilegii reum se esse cognoscat: dominus aut ordinator rei ipsius, si admonitus emendare noluerit, communione privetur. XXIV. De accusatoribus fratrum. Eos qui falso fratribus suis capitalia objecisse convicti fuerint, placuit usque ad exitum non communicare, sicut magna synodus ante constituit, nisi digna satisfactione poenituerint. XXV. De apostatis si non revertantur. Hi qui post sanctam religionis professionem apostatant et ad saeculum redeunt, et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, sine poenitentia communionem penitus non accipiant: quos eliam jubemus ad officium clericatus non admitti, et quicunque ille post poenitentiam habitum saecularem non praesumat; quod si praesumpserit, ab Ecclesia alienus habeatur.