Latin
3.206.1 to 3.206.13
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 3.206.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
DUODECIM EPISCOPORUM, HABITUM AERΑ CCCCLXI, MARCIANO AUGUSTO REGNANTE, OPILIONE ET VINCOMALONE CONSULIBUS, VIII IDUS JULIAS. Cum in voluntate Dei ad dedicationem basilicae sanctae Mariae in Arelatensi civitate sacerdotes Domini convenissent, congruum eis et rationabile visum est ut primum de observandis canonibus attentissima sollicitudine pertractantes, qualiter ab ipsis ecclesiasticae regulae servarentur, salubri consilio definirent. I. Ut diaconus ante viginti quinque annos, et sacerdos ante triginta annos non ordinetur. Et quia in ordinandis clericis antiquorum Patrum statuta non ad integrum, sicut expedit, observata esse cognoscitur, ne forte quorumcunque importunis et inordinatis precibus sacerdotes Domini fatigentur, et ea que [U. ,quae constituta sunt] toties sunt praecepta transgredi compellantur, hoc inter se observandum esse definiunt: ut nullus episcoporum diaconem, antequam viginti et quinque annos impleat, ordinare praesumat: episcopatus vero vel presbyteratus honorem nullus laicus ante praemissam conversionem [Ae. ,BR. ,U. ,conversationem] vel ante triginta aetatis annos accipiat. II. Ut laicus ante annum conversionis non ordinetur. Et licet de laicis prolixiora tempora antiqui patres ordinaverint observanda, tamen quia accrescente ecclesiarum numero necesse est nobis plures clericos ordinare, hoc inter nos sine praejudicio duntaxat canonum constitit antiquorum, ut nullus Metropolitanorum cuicunque laico dignitatem episcopatus tribuat, sed nec reliqui pontifices presbyterii vel diaconatus honorem conferre praesumant, nisi anno integro fuerit praemissa conversio. III. Ut digami vel poenitentes vel repudiatarum mariti ad sacerdotium non promoveantur. Nullus poenitentem, nullus digamum vel internuptarum maritos in praedictis honoribus audeat ordinare. Et licet haec jam prope omnium [T. 1, omnia] canonum instituta contineant, tamen ne cuicunque sacerdotum supplicantum, sicut jam diximus, importunitas vel suggestio iniqua [U. ,G. ,aliqua] subripiat, necesse fuit ut nunc severiorem regulam sibi velint Domini sacerdotes imponere: et ideo quicunque ab hac die contra ea quae superius sunt comprehensa clericum ordinare praesumpserit, ab ea die qua hoc ei potuerit approbari anno integro missas facere [T.