Latin
6.213.1 to 6.213.8
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 6.213.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
TREDECIM EPISCOPORUM, HABITUM AERA CCCCLXXVII, SUB IMPERATORIBUS THEODOSIO MINORE ET VALENTINIANO, THEODOSIO SEPTIES DECIES ET FESTO CONSULIBUS. Cum in voluntate Domini apud Regiensem ecclesiam convenissemus, et transgressionis apud Ebrudunensem ecclesiam habitae remedium quaereretur, qua sacris Ecclesiae canonibus et reverendis Patrum constitutionibus omni parte neglectis, absque trium praesentia, absque comprovincialium litteris, sine metropolitani auctoritate, irritam ordinationis speciem a duobus temere convenientibus praesumptam esse clarebat; non minus doloris de praesumentium lapsu quam de ecclesiae ipsius convulsione in pectoribus omnium diutina collatione versatum est. Primum itaque, quia non ulciscendi sed remediandi studium nutu Domini universorum pectora prorsus sacerdotali consilio insederat, canonum in sermonibus singulis proprietate perspecta, placuit quod sicut reproba quae praesumpta essent in irritum devocanda, ita eos qui reproba praesumpsissent, quamvis confundere censura cogeret, charitati liceret absolvere: praesertim cum hi, qui tam perversa incidissent, a primo lapsus ipsius die adhibitis passim precibus culpam poenitentes aut ignorantiae aut circumscriptioni imputassent: quia, etsi inveniabile crederetur sacerdotem sacerdotalia statuta nescisse, levius tamen erat quam si ore impudenti fateretur se nota calcasse. I. Ut non habeatur episcopus a duobus episcopis ordinatus. Itaque eos qui tam incondita ac tam instabilia usurpaverant, placuit misericordiae et charitatis occursu ita in communionem dilectionemque recipi, ut scirent secundum recentem et saluberrimam Taurinatis [T.2, Taurinensis] synodi definitionem, ad perpetuam vitae istius suffusionem nullis se de caetero ordinationibus, nullis ordinariis interfuturos esse conciliis, quia nihil salubre ab illis statuendum exspectaretur, quia [A., qui] tantae corruptionis tam detestanda exempla praebuerant. Ebrudunensi ecclesiae ante omnia mature visum est consulendum, quia quatuor de biennium mensibus sacerdote legitimo destituta hoc gravius aegrotaverat, ut clerus innocens ac disciplinae, ut probatum est, memor quorumdam laicorum insolentia ac varia pertubatione vexatus, etiam in sacerdotibus ac ministris minas ac jurgia et vim acerbissimam periculose perniciosa nuper caede pertulerat, nec poterat differri bonorum ac disciplinae memorum spectatio, ne viderentur contumacium et inquietorum vota palpari, quorum conspirationes machinationesque et in praeteritum quantum deprehendi possint animadversione ecclesiastica puniendae, et in futurum anticipandae erant.