Latin
6.213.9 to 6.213.19
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 6.213.9-19
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ordinationem, quam canones irritam definiunt, nos quoque vacuandam esse censuimus, in qua praetermissa trium praesentia nec expetitis comprovincialium litteris, metropolitani quoque voluntate neglecta, prorsus nihil quod episcopum faceret ostensum est. II. De remotione ejus quem ordinare perperam duo praesumpserunt. Itaque placuit in voluntate Domini remoto hoc qui perperam assumptus erat episcopus, fieri omnino fratrum constitutionem, ecclesiastica traditione servata; verum quia haec sancta synodus non disciplinae tantum curam, sed et misericordiae gessit, cumque occurrerer quod se Armentarius diebus proximis eidem ecclesiae multa assentatorum insolentia retulisset, occurebat tamen quod ante admonitionem discessisset, quod a nonnullis sacerdotum in hoc ipsum confirmatus se etiam privatae domui reddidisset, quod epistolas ad clerum ipsum emiserat quibus episcopatum quem se non indeptum agnoscebat appetere nuntiaverat, eradi nomen suum petens, et hoc ipsum quod instabiliter in se praesumptum erat jam tunc inordinatum et irritum futurum protestatum esse confirmans; in illam potius partem declinata sententia est, ut juveni educato in timore Domini plus suffragaretur, quod in actu vitiosissimo interdum sana sensisset, quam quod juvenilibus titillationibus aliqua in parte cessisset. Itaque praetermissis his quae regressu ipsius eum absque ullius excusationis effugio culpae societatis respexerant, velut innocentem eumdem praeterire sacerdotes Domini qui huic concilio aderant damnatione vacuum maluerunt de indulto eidem peregrini vel coepiscopi nomine. III. De haereticis et schismaticis episcopis si ad catholicam fidem venerint, quia observent. Quod ergo in quibusdam schismaticis recipiendis Nicaenum concilium statuit a singulis per territoria sua hoc etiam praesens conventus in hoc statuit ab omnibus debere servari, id est ut cuicunque de fratribus tale aliquid charitatis consilia dictaverint liceat ei unam parochiarum suarum ecclesiam cedere [T. 2, concedere] in qua aut coepi scopi nomine, ut idem canon loquitur, aut peregrina ut aiunt communione frueretur (Ae. ,fruatur].