Latin
6.213.20 to 6.213.28
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 6.213.20-28
Unproofread scanNot analysed yet
Primum itaque statuitur, ut hoc in qualibet provincia praeterquam in Alpina maritima liceat, quam si aliqua in parte accesserit, ut malorum incitator et quietis impatiens damnationi quam in se provocaverat subjacebit; sed etsi quis eidem quidquam ex bis quae statuta sunt transgredienti communicaverit, a communione omnium fiet alienus. Deinde, ut quolibet in loco praeterquam in publico ageretur, ne quisquam ei locus decernatur quem curiae et civitatis species aut ordo nobilitat, additur, ne unquam in civitatibus vel sub episcoporum absentia offerre praesumat, nec ordinare vel ultimum clericum, nec in ea quidem ecclesia quae illi cujuscunque misericordia fuerit attributa, nec ulli episcoporum vel succedente aetate assumpto in rudimentis suis huic in aliquo quasi pro aetatis reverentia cedere liceat, nec usquam ipsi quidquam de episcopalibus officiis usurpare, praeterquam in ecclesia quam cujusquam misericordia fuerit indeptus, in qua ei solum neophytos confirmare et ante presbyteros offerre conceditur. Quod si unquam aliquid charitate alterius provocatus de habitationis commutatione variaverit, non aliter in alia ecclesia requiem accipiat quam priori renuntiaverit, nec omnino unquam duarum ecclesiarum gubernationem obtineat, cui etiam in ea quae ipsi ceditur ministros a civitatis episcopo necesse est ordinari. Sane quia ministrorum mentio facta est et nonnulli ab ipso inventi excommunicati temere in clero provecti dicerentur, statutum est eos qui ita assumpti essent deponendos; quibus autem nulla conversationis macula praejudicaret, prout Ebrudunensi sacerdoti constituendo visum est, aut in ecclesiae suae ministerio tenendos, aut ad ipsum quocunque habitasset transferendos, plebi quam acciperet ex constitutionis hujus permissione benedicere, ut supra definitum est, in una eademque ecclesia neophytos confirmare, in castellis ac vicis totum illi [T. 2, illud] ante presbyteros sicubi venerit liceat, quod in civitatibus omnino praescribitur. IV. Ut presbyter et benedicat et confirmet [T., 2, sanctificet] neophytum.