Latin
8.226.1 to 8.226.13
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 8.226.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Ut excommunicatus humiliet semetipsum ut festinius reconcilietur. Ex epistola sancti Clementis utilia quaeque praesenti tempore ecclesiis necessaria sunt honorifice proferenda, et eum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipue clericis recipienda: ex quibus quid specialiter placuit praeter venerandam antiquitatem statutis praesentibus roboramus, quod suprascriptus beatus martyr de beatissimi apostoli Petri Institutione commemorat dicens: Quaedam autem etiam ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt quae Ipse praeter [T. 2, propter] insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia, inimicus est alicui pro actibus suis? vos nolite exspectare ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis et voluntati, ejus videlicet qui ecclesiae curam gerit, absque communione obsecundare, et averti se ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est dum cupit omnium vestrum sibi gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praestet per hoc redit ad salutem cum obedire coeperit monitis praesidentis: et caetera quae in sequentibus denotant amicos eorum qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clerus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam, sibi ascribendum, si quis in hoc vitium malorum confutator et disciplinae subversor agnoscitur. VII. Ut accusatores de levibus causis non audiantur, de criminalibus vero discutiantur. Placuit praeterea accusandi licentiam etiam in nostri ordinis si qua existit levitate comprimere, u… episcopus si quem judicat abstinendum, si pro humiliatione et correctione fratris assurgit exorari a caeteris, acquiescat fratri de quo agitur, correptione et comminatione adhibita: sin autem de crimine aliquem putet esse damnandum, accusatori suo se discutiendum sciat; fas est enim ut quae uni probantur probentur omnibus. VIII. Ut episcopus alienum clericum peccantem redarguat.