Latin
8.226.14 to 8.226.20
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 8.226.14-20
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si se tantum episcopus alieni sceleris conscium novit, quandiu probare non potest nihil proferat, sed cum ipso ad compunctionem ejus secretis correptionibus elaboret, qui si correptus pertinacior fuerit, et se communioni publice ingesserit, etiam si episcopus in redarguendo ilio quem reum judicat probatione deficiat indemnatus licet de his qui nihil sciunt, secedere ad tempus pro persona majoris auctoritatis jubeatur, illo, quandiu probare nihil potest, in communione omnium praeterquam ejus qui eum reum judicat permanente. IX. Ut qui expositum invenerit ecclesiam contestetur. De expositis, quia conclamata ab omnibus querela processit eos non misericordiae jam sed canibus exponi, quos colligere calumniarum metu quamvis inflexa praeceptis misericordiae mens humana detrectat, id servandum visum est, ut secundum statuta fidelissimorum, piissimorum augustissimorumque principum quisquis expositum colligit ecclesiam contestetur, contestationem colligat: nihilominus de altario dominico die minister annuntiet, ut ecclesia sciat expositum esse collectum, ut intra dies decem ab expositionis die expositum recipiat, si quis se probaverit agnovisse: collectori pro ipsorum decem dierum misericordia prout maluerit, aut praesens ab homine aut in perpetuum cum Deo gratia persolvenda. X. Ut qui prater constitutum expositum reposcit ut homicida habeatur. Sane si quis post hanc diligentissimam sanctionem expositorum hoc ordine collectorum repetitor vel calumniator exstiterit, ut homicida habendus est.