Latin
Xxix Concilium Vasense Secundum
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 9.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Qualiter recitentur a diaconibus homiliae. Hoc etiam pro aedificatione omnium ecclesiarum et pro utilitate totius populi nobis placuit, ut non solum in civitatibus sed etiam in omnibus parochiis verbum faciendi daremus presbyteris potestatem, ita ut si presbyter aliqua infirmitate prohibente per se ipsum non potuerit praedicare, sanctorum Patrum homiliae a diaconibus recitentur: si enim digni sunt diacones quod Christus in Evangelio locutus est legere, quare indigni judicentur [U. ,G. ,sunt] sanctorum Patrum expositiones publice recitare?