Latin
Xxix Concilium Vasense Secundum
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 9.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Kyrie eleison vel Sanctus saepe dici. Et quia tam in sede apostolica, quam etiam per totas orientales atque Italiae provincias dulcis et nimium salubris consuetudo est intromissa, ut Kyrie eleison frequentius cum grandi affectu et compunctione dicatur, placuit etiam nobis, ut in omnibus ecclesiis nostris ista tam sancta consuetudo et ad matutinum et ad missam et ad vesperum, Deo propitiante, intromittatur, et in omnibus missis, sive in matutinis sive in quadragesimalibus, sive in illis quae pro defunctorum commemorationibus fiunt, semper Sanctus, Sanctus, Sanctus eo ordine, quo modo ad missas publicas dicitur, dici debeat: quia tam sancta et tam dulcis et tam desiderabilis vox, etiamsi die noctuque possit dici, fastidium non poterit generare.