Latin
Xxix Concilium Vasense Secundum
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 9.5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Ut dicatur: Sicut erat in principio; Et quia non solum in sede apostolica, sed etiam per totum Orientem et totam Africam vel Italiam propter haereticorum astutiam, qui Dei Filium non semper cum Patre fuisse sed a tempore coepisse blasphemant, in omnibus clausulis post Gloriam; Sicut erat in principio dicitur; etiam et nos in universis ecclesiis nostris hoc ita dicendum esse decrevimus.