Latin
1.11.100 to 1.11.112
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 1.11.100-112
Unproofread scanNot analysed yet
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, consubstan- tivum Patri, id est unius substantiae cum Patre, quod Graeci homousion dicunt, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est, atque homo factus, passus, mortuus est; resurrexit tertia die; ascendit in coelos, ventu- rus judicare vivos et mortuos: et in Spiritum san- ctum. Eos autem qui dicunt: erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quod ex nullis exstantibus factus est, aut ex aliqua substantia vel natura, cum dicentes esse mutabilem et convertibilem, Filium Dei perhibendo; hos anathematizat et con- demnat catholica et apostolica Ecclesia. Haec esi fides quam exposuerunt Patres: primum quidem adversus Arium blasphemum dicentem crea- turam esse Filium Dei: et adversus omnem haeresem Sabellii, Photini, Pauli Samosateni, Manichaei, Va- lentini, Marcionis, et adversus omnem omnino haere- sem, si qua insurrexerit contra catholicam et aposto- licam Ecclesiam: quas omnes condemnarunt Nicaeam congregati episcopi trecenti decem et octo quorum nomina et provinciae conscriptae sunt: sed plerique studiosi servi Dei magis curam gesserunt Orientalium episcoporum nomina describere, propter hoc quod Occidens non similiter inquisitionem de haeresibus habuerit. Et subscripserunt trecenti decem et octo Patres qui in eodem concilio convenerant. Osius episcopus civitatis Cordubensis provinciae Hispaniae dixit: Ita credo sicut superius scriptum est. Victor et Vincentius presbyteri urbis Romae subscripserunt. Provinciae Aegypti.