Latin
1.11.83 to 1.11.99
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 1.11.83-99
Unproofread scanNot analysed yet
aut si permanserint, excommunicari oportet. XVII. De clericis alienis sine conniventia proprii epi- scopi ab alio in suam ecclesiam non ordinandis. Si quis ausus fuerit aliquem qui ad alterum perti- net ordinare in sua Ecclesia, cum non habeat con- sensum episcopi ipsius a quo recessit clericus, ir- rita sit hujusmodi ordinatio. XVIII. De clericis usuram aut ampliationem accipientibus. Quoniam multi clerici avaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt divini praecepti quo dictum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fenerantes contesimas exigunt, statuit hoc sanctum concilium: si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuram accipere, vel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, vel etiam species frumentorum ad sexcuplum dare; omnis qui tale aliquid commentus fuerit ad quaestum, dejicietur ex clero, et alienus ab ecclesiastico habeatur gradu. XIX. De Paulianistis et Cataphrygis rebaptizandis. Si quis confugerit ad Ecclesiam catholicam de Paulianistis et Cataphrygis, statutum sit rebapti- zari eos omnimodo debere. Si qui vero clerici erant apud eos, siquidem inculpati fuerint et irreprehen- sibiles, rebaptizati rursus etiam ordinentur ab epi- scopo Ecclesiae catholicae; si vero examinati minus apti fuerint reprehensi, deponi eos oportet: simi- liter autem circa diacones, et de omnibus qui in eo- dem clero inveniuntur eadem forma servabitur. Commemorabimus autem diaconissas quae in hoc ordine inventae sunt, quae nec manus impositionem aliquam habent, ita ut omni genere inter laicas ha- beantur: similiter autem diaconissae quae in catholico canone non habentur, simili loco, id est, laicae et tanquam non consecratae deputentur. XX. De diebus dominicis et Pentecoste ut in eis stan- tes oremus. Quoniam sunt in die dominica quidam ad oratio- nem genua flectentes et in diebus Pentecostes, prop- terea est itaque constitutum a sancta synodo, quoniam consonans et conveniens per omnes Ecclesias custodienda consuetudo est, ut stantes ad oratio- nem Domino vota reddamus.