Latin
1.11.64 to 1.11.82
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 1.11.64-82
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. De catechumenis lapsis. Placuit huic sancto et magno concilio de catechu- menis qui lapsi sunt, ut tribus annis inter audientes verbum sint tantummodo; post haec vero orent cum catechumenis. XIV. De diaconibus ne presbyteris corpus Christi tra- dant, vel ante presbyteros communicent. Pervenit ad sanctum concilium quod in locis qui- busdam et civitatibus presbyteris sacramenta diaconi porrigant: hoc neque regula neque consuetudo tra- didit, ut hi qui offerendi sacrificii non habent pote- statem his qui offerunt corpus Christi porrigant. Sed et illud innotuit quod quidam diacones etiam ante episcopos sacramenta sumant. Haec ergo omnia am- putentur, et maneant diacones intra suam propriam mensuram, scientes quia episcoporum quidem ministri sunt, a presbyteris vero inferiores sunt: accipiant ergo secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel presbytero; quod si non fuerint in praesenti vel episcopus seu presbyter, tunc ipse pro- ferat et det. Sed ne sedere quidem liceat in medio presbyterorum diacones; extra regulam est enim et extra ordinem ut hoc fiat: si quis autem non vult his sufficiens esse, post hanc definitionem cesset esse diaconus. XV. De clericis temere ab ecclesia recedentibus. Propter multas perturbationes et frequentes tu- multus seditionum quae fieri solent, placuit omnimodo abscidi istam consuetudinem quae contra regulam est, si ubi tamen fit, id est ne de civitate ad civitatem transeat vel episcopus vel presbyter vel diaconus. Si quis vero post haec statuta sancti hujus concilii tale aliquid audere tentaverit, infringetur omni genere hujuscemodi conatus, et restituetur propriae Ecclesiae in qua ordinatus est. XVI. De presbyteris et diaconibus vel clericis qui ad alias civitates transeunt. Si qui vero sine respectu Dei agentes et timorem Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta custodientes, recesserint ab Ecclesia sua, sive presbyteres, sive diacones, vel in quocunque eccle- siastico ordine positi fuerint, non debent suscipi in ecclesia alia, sed et cum omni necessitate cogantur ut redeant ad Ecclesias suas;