Latin
10.89.1 to 10.89.10
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Convenit autem haec synodus Theodosio Juniore tertio decimo [U. ,decimo quarto] et Va- lentiniano tertio consulibus aera cccclxix cui syn- odo praesedit beatissimus quondam Cyrillus Alexan- driae episcopus, qui cum omni concilio ad eumdem Nestorium haec synodalia decreta transmisit. Religioso et Deo amabili consacerdoti Nestorio Cyrillus, vel quae convenit apud [U. ,ad] Ephesum synodus. Cum Salvator noster aperte pronuntiet: Qui diligit patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me di- gnus; quid nos patiemur qui deposcimur a tua re- ligione ut te super Christum salvatorem omnium diligamus? Quid enim nobis in die judicii proderit, aut quam satisfactionem reperire poterimus propter tam diuturnum silentium de prolatis a te contra eum blasphemiis? Et siquidem te tantummodo laederes docens ista vel sentiens, sollicitudo nobis minor existeret: cum vero totam scandalizaveris Ecclesiam, et fermentum insolitae pravitatis et novae haeresis miscueris in populis nec tantum ibidem positis, sed ubique consistentibus, nam tuarum expositionum libri per cuncta vulgati sunt; quae pro nostro silentio ratio ultra vel excusationis sermo sufficiat aut quomodo non necesse sit meminisse Christi Domini sic dicentis: Non putetis quod ve- nerim pacem mittere in terram, sed gladium, veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam? Nam cum laeditur fides, pa- rentum reverentia velut inutilis et periculosa despi- citur, et amor erga filios fratresque vitatur. Ad postremum etiam super ipsam vitam mors potius a piis viris eligitur, ut meliorem resurrectionem, sicut scriptum est, consequantur. Ecce itaque te simul cum sancta synodo quae apud amplam urbem Ro- mam congregata est, praesidente sanctissimo et venerantissimo fratre et consacerdote nostro Coelestino episcopo, his scriptis synodicis te jam tertio convenimus, consilium dantes ut a tam pravis absti- neas distortisque dogmatibus, quae et sentire co- gnosceris et docere;