Latin
10.89.11 to 10.89.21
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.11-21
Unproofread scanNot analysed yet
recipias vero fidem rectam Ecclesiis per beatissimos apostolos et evangelistas ab initio traditam, qui et oculis inspexerunt et mi- nistri verbi fuisse monstrantur. Quod si hoc religio tua facere distulerit juxta dilationem litteris praefi- nitam sanctissimi et venerantissimi consacerdotis nostri Romanae praesulis Ecclesiae Coelestini, scias te nullam sonem [T. 1, partem] habere no- biscum, nec locum aut colloquium cum Dei sacerdo- tibus et episcopis obtinere. Non enim fas est con- temnere nos Ecclesias ita turbatas et scandalizatos populos fidemque rectissimam violatam, dissipatum quin etiam gregem quem custodire debueras, siqui- dem juxta nos amator recti dogmatis exstitisses sanctorum Patrum vestigia pia consedans. Omnes itaque quos propter fidem tua religio a commu- nione removit aut ab ordine suo deposuit, laicos aut clericos, in nostram communionem recipimus [T., 1, 2, G. ,recipimus]: non enim justum est eos tuis decretis opprimi qui noverunt recta sentire, qui etiam bene facientes tibi prudentissime restiterunt; hoc idem namque in epistola quam misisti ad prae- sulem amplae Romae sanctum et coepiscopum nostrum Coelestinum significare curasti. Non autem sufficit tuae religioni solummodo fidei symbolum confiteri quod expositum est per idem tempus sancti. Spiritus largitate a venerando et magno concilio apud Nicaeam congregato; hoc enim nec intellexisti nec recte interpretatus es, quinimo perverse, licet sono vocis eadem verba protuleris: sed consequens est et jurejurando fateri te, quod anathematizes quidem tua polluta et profana dogmata, sentias autem et do- ceas quae nos universi per Orientem seu per Occi- dentem episcopi et magistri praesulesque populorum credimus et docemus. Epistolis autem ab Alexan- drina tuae religioni directis Ecclesia consensum prae- buit tam ea quae apud urbem Romam convenit sancta synodus, quam etiam nos omnes velut recte irreprehensibiliterque conscriptis. Subdidimus au- tem his nostris litteris, quae te sentire oporteat et do- cere, et a quibus abstinere conveniat;