Latin
11.106.59 to 11.106.65
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.106.59-65
Unproofread scanNot analysed yet
sed si quid in ipsos vel liberalitate viventis vel mo- rientis fuerit voluntate collatum, id protinus fisco nostro addicatur, ipsi vero in nullos aliquid ex fa- cultatibus suis donationis titulo et jure transfundant. Episcopos vero vel presbyteros aliosque clericos illis creare et habere non liceat, scientibus tam his Eutychianistis vel Apollinaristis qui ausi fuerint cuiquam episcopi vel presbyteri vel clerici nomen imponere, quam his qui conati fuerint impositum sibi nomen sacerdotale retinere, poenam se exsilii cum facultatum suarum amissione subituros. Eos vero qui antehac catholicae Romae ecclesiarum clerici vel orthodoxae fidei monachi fuerint, et relicto vero et orthodoxo omnipotentis Dei cultu, Apollinaris vel Eutychetis haeresim et dogmata abominanda sectati sunt vel post haec sectabuntur, omnibus poenis, quae vel prioribus legibus adversus haereticos constitutae sunt, jubemus teneri et extra ipsum quoque Ro- mani imperii solum pelli, sicut de Manichaeis praece- dentium legum instituta [AE. ,statuta] sanxerunt. Universi praeterea Apollinaristae vel Eutychianistae non ecclesias, non monasteria sibi constituant, pa- rasynaxes et conventicula tam diurna quam nocturna non contrahant, neque ad domum neque ad posses- sionem cujusquam, neque ad monasterium, vel ad quemcunque locum, operatores sectae funestissimae congregentur. Quod si fecerint et hoc factum fuisse domino volente constiterit, post rem in examina- tione judicis approbatam domus vel possessio in quam convenerint fisco sine dilatione societur, mo- nasterium vero ejus civitatis orthodoxae ecclesiae in cujus territorio est jubemus addici; si vero, ignorante domino, sciente vero qui pensiones do- mus exigit, vel conductore vel procuratore vel actore praedii parasynaxes et conventicula interdicta con- venerint, conductor vel procurator, sive actor vel quicunque in domum vel possessionem vel monasterium receperint, ac passi fuerint illicitas parasynaxes conventusque celebrari; si vilis et abjectae conditionis sunt, fustibus publice et in poenam suam et in aliorum exerceantur exemplum;